라틴어 문장 검색

Glacierum liquatio tam in polis quam in regionibus eximiae altitudinis gravissimum periculum denuntiat ne gasium methanum exeat atque dissolutio materiae organicae congelatae magis ac magis emissionem dioxydi carbonici amplificare possit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 35:3)
hi autem inveniuntur raro, ut aliquando fuerunt Aristarchus Samius, Philolaus et Archytas Tarentini, Apollonius Pergaeus, Eratosthenes Cyrenaeus, Archimedes et Scopinas ab Syracusis, qui multas res organicas, gnomonicas numero naturalibusque rationibus inventas atque explicatas posteris reliquerunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장75)
e quibus rebus et a materiatura fabrili in lapideis et marmoreis aedium sacrarum aedificationibus artifices dispositiones eorum scalpturis sunt imitati et eas inventiones persequendas putaverunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 2장10)
eaque aedificia minime sunt materianda propter incendia.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 12장26)
Itaque Archytas cylindrorum descriptionibus, Eratosthenes organica mesolabi ratione idem explicaverunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말45)
Attendamus enim primum inventum de necessitate, ut vestitus, quemadmodum telarum organicis administrationibus conexus staminis ad subtemen non modo corpora tegendo tueatur, sed etiam ornatus adiciat honestatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 1장21)
Ut supra praelibando docui, terrestrium animalium materiandae propagini Venerem destinavi, ut varias materias in rebus materiandis excudendo substerneret, ego vero in naturarum purificatione multiplici, ut operibus manum supremae expolitionis apponerem, et ut instrumentorum fidelitas pravae operationis fermentum excluderet, ei duos legitimos malleos efformavi, quibus et Parcarum caveret insidias, resque multimodas essentiae praesentaret.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION